monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XIV <<<     >>> XVI

Caput XV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, quem semideum volunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae praecipue cavenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et Romulum suum diis multis praetulerunt, quamvis et ipsum semideum potius quam deum velut secretior eorum doctrina commendet.
2 Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo in Romanis sacris testante apice excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, Dialem Iovi, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam benevolentia civium velut receptus in caelum Quirinus est postea nominatus.
3 Ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus Iovis, et ipsi Saturno, patri eorum, isto Romulus honore praelatus est, ut pro magno sacerdotium, quod Iovi tribuerant, hoc etiam huic tribuerent, et Marti tamquam patri eius forsitan propter ipsum.